TH

TH
TH
in nummis Constantii, thessalonicae nota est, vide supra Tes. Graecis Θ, damnationis apud hos, sicut C. apud Romanos fuit litera. Persius, Sat. v. 4. 13.
Et potis es nigrum vitio praesigere Theta.
An quia Θ. ut vult Erasmus, cor hominis telo in medio vulnerati repraesentat, an quia vocem Θάνατος, i. e. mors, inchoat? iuxta illud,
Infelix multis Theta est, mihi litera felix,
Si θάνατον scribit, scribit et illa Θεόν.
Quam ob causam inter quinque literas Graecorum mysticas etiam hanc reponit Isidorus, Origin. l. 1. c. 3. mortem significare, dicens: idemque annotat, in breviculis, quibus nomina militum continebantur Θ. ad uniuscuiusque defuncti, nomen apponi consuevisse. Imo eandem notam in variis sepulchris Christianorum exaratam, a fronte nominis defuncti, discas ex Browero, in Annal. Trevir. l. 9. et 10. et Antiqq. Fuldens. non unô locô. Vide quoque Ian. Gruterum, Inscr. p. 567. 6. ut et in voce Theta. In veterib. lapidibus et libris Θ ut et O. ac P. saepe pro figura rotunda quadratam habere, adnotat Voss. de Arte Gramm. l. 1. c. 30. qui idem Θ. et X. ab Epischarmo Syracusano, inventa esse, ex Aristotele, ac Plinio, l. 7. c. 56. docet, de Arte l. 1. c. 15.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”